- SOPHISTAE
- SOPHISTAEolim Philosophiae Professores appellabantur, eratque id nomen (quod Soloni primo ab Atheniensibus tributum Isocrares memorat περὶ τῆς ἀντιδοσ.) adeo venerabile apud omnes, ut familiares eorum Beati vulgo appellarentur. Unde et post Solonem nomini mansit apud complures suus honor, quandiu, quihôc titulô gloriabantur, se eô dignos praestitêre. Sed cum ostentationis ac quaestûs causâ Philosophiam prostituerent, in peiorem partem vox accipi coepit ut testatur Cicero Academ. Quaest. l. 2. Quinetiam, qui contortis argutiis alios circumvenire nitebantur, sive Philosophi fuerint, sive Rhetores (nam et sic Sophistae antiquitus dicti) ita vocati sunt, de quibus vide Platonem in Protagora, et Aul. Gellium l. 7. c. 3. qui Sophistis Philosophos contradistinguens, l. 17. c. 17. Infames, inquit, materias, sive quis dicere mavult, inopinabiles, quas Graeci ἀδόξους ὑποθέσεις appellant, et veteres adoriti sunt, non Sophisteae solum, sed Philosophi quoque, et noster Favomus etc. Hanc enim propriam Sophistarum fuisse laudandi rationem, docet quoque Philostratus de Vit. Sophistar. l. 1. in Dione, Quod autem, aiens, ad Euboicum et Psittaci laudem attinet, coeteraque, quae de rebus minus seriis sunt a Dione conscripta, ne quis levia daut parva censeat, sed Sophistae potius accommodata. Sophistae siquidem ea quoque studiose tractanda sunt. Idem refert Isocrates in Helenae encom. ubi addit paulo post, huius instituti Auctores fuisse et prae ceteris in hoc dicendie genere excelluisse, Protagoram, Gorgiam, Zenonem, Melissum, Sophistarum Coryphaeos, qui res omnium opinione incredibiles sibi defendendas tuendasque existimârunt, qut etiam refutandas,d quae ab omni tempore receptae Maiorumque sententiis stabiblitae essent. Quod factum fuisse, vel ingenia expergificando, vel exercendis argutiis, vel edomandis usu difficultatibus, Gellius subiungit loc. cit. quibus adde, eruditioni ostentandae: ut scil. in re naturâ suâ exili et ob improbitatem aut tenuitatem non satis ad dicendum idonea, eloquentiae ingeniique sui vires, speciosâ et ad Pompam elaborata Oratione ostenderent. Sic Faustus, de Somno, qpud Ennodium l. 1. Ep.6. Favorinus de Thersite et Febre quartana, apud Gell. loc. cit. Dio Prusaeus. de Psittaco, apud Philosiratum: Polycrates de Muribus, Lucianus de Musca, Synesius de Calvitio, Aristophnes de Paupertate: Alcidamas, de Morte: Pittacus, de Mola; Mich. Psellus, de Pulice, Polymathes et Isocrates de Busiride, Eliensis quidam adolescens de Podagra, Surditate, Caecitate, apud Philostr. de vita Apollonii l. 4. c. 9. copiose dixerunt (ut Recentiorum exempla omittam) ostendentes, uti Interpres, Se, cum de rebus adeo improbatis verba suppeterent, ad res praeclaras probatasque exponendas, luculentâ oratione facile abundaturos, aud Isocratem, l. c. Horum oratio quô plausu solita fuerit excipi, vide infra in voce Sophos. Post declamationem feliciter peractam, speciosissimâ comitantium catervâ domum reduci consuevêre, quod Libanius in Progymnasm. παραπέμπεςθαι ἀπὸ τȏυ βήματος λαμπρότερον vocat. Cuius rei exemplum suppeditat A. Gellius l. 15. c. 1. ubi de Antonio Iuliano, et Eunapius, ubi de Proaeresio, sermo est: quem ab ipso Proconsule cum omni satellitio reductum fuisse, Auctor hic narrat. Consecutos autem Sophistasfuisse olim Athenis, pallium Philosophicum unaque Sophistarum dignitatem, certis quibusdam ritibus, tradit Olympiodorus apud Photium Cod. 80. a quo tempore ius docendi habebant et ἐγγεγραμμένοι appellabantur, i. e. Inscripti, ut annotavit Cresollius Theatri l. 3. c. 16. Coronae quoque, ab Initiatore Mysta imponi solitae, tuncque nominis Sophistae collati, meminit Philostratus de Vita Sophist. l. 2. quos ritus omnes praecessisse suffragia Iudicum, docer Lucian. in Eunucho et Eunapius in Proaeresio. Ex illis primus mercede docuit Protagoras, cuius rationem reddit Philostratus, Α῎ γὰρ συν δαπάνῃ ςπουδάζομεν, μα̈λλον ἀςπ αζόμεθα τȏυ προῖκα. A quo tempore Grammaticis et Rhetoribus, modo disciplinâ et adsiduitate Scholas tuerentur, ampla emolumenta non defuerunt: qua de re vide supra suô locô. Antoninus inprimis Pius, non modo Grammaticis et Rhetoribus et Philosophis per omnes provincias honores et salaria detulit, sed et numerum finivit, quot quibus in civitatibus exhiberi publice deberent: MetropolesGentium quinque ut tuerentur Rhetores, Grammaticos totidem: Iuridici conventus 4. qui docerent utramque doctrinam; Reliquae minores civitates tres Sophistas et Grammaticos totidem: In Philosophis numerum non terminavit, quia rariores reperiebantur, sed haereses sive disciphnas elegit. Honorum locô, iussit illos esse immunes a Gymnasiis, Sacerdotiis, stathmis, et neque ad frumenti et vini et olei emptiones et praepositiones, et neque iudicare neque Legatos esse, neque in militia numerari nolentes, neque ad alium famulatum cogi, quae verba sunt l. 6. et 8. D. de excusationibus. Salaria e Fisco Grammaticis, Rhetoribus et Philosophis decreta μυρίαι furunt δραχμαὶ Lucian. in Eunucho, i. e. Romanae monetae sestertia 40. Anrei 400. at nostrae coronati 1000. Salmas. ad Histor. August. Capitolin. in Pio, c. 11. Vide quoque Ioh. Fridericum Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 11. De Sophistarum vero veteri appellatione, Petrum Fabrum Saniorianum ad l. 1. de Iustitia et Iure p. 715. et 716. adde G. Elemenhorst. Observat. ad Arnobium l. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.